

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 18
Non potest.Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur.Voluntas uniuscujusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima.Fructus malae arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio immunda, luxuria.